PHILOSOPH. LIB. VI.413gorae discipulum audiuit. Diuitias ita contempsit, ut in pompa,cum magna uis auri, argentique ferretur, dixerit, quàm multa nondesidero. Nudis pedibus, ijsque durissimis fere semper erat. Quemfidibus docuit senectute fere confectum nobilissimus fidicen, quiCanus uocitatus est. Dicendi exercitationem exagitauit, atquecontempsit cuius tamen sermones ab ijs, qui illum audierunt, cumipse nullam litteram reliquisset, perscripti uariè copioseque, Cice-ro ita studiosè legit, ut cum eo uixisse sibi uideri dicat. Dixit ple-raque mirabilia Stoicorum quae paradoxa nominantur, primusqueà rebus occultis, & ab ipsa natura inuolutis, ut sunt numeri, mo-tusque, & unde omnia oriantur, quoue recedant, siderum magnitudines, interualla, cursus & cuncta caelestia, in quibus ante eumPhilosophi occupati fuerunt, auocauit Philosophiam, & ad ui-tam communem adduxit, ut de uirtutibus, & uitijs, omninoque debonis rebus, & malis quaereret caelestia autem uel procul esse anostra cognitione censeret, uel si maxime cognita essent, nihil ta-men ad bene uiuendum conferre, ob eamque caussam eum aiunt Philosophiam de caelo deuocasse, & in domos introduxisse. In omni-bus ferè sermonibus, qui à Platone & xenophonte & Aeschineperscripti sunt diligenter, ita disputat, ut nihil affirmet ipse, re-fellat alios, nihil se scire dicat, nisi idipsum, eoque praestare ceteris,quòd illi, quae nesciant, scire se putent. Ipse se nihil scire id unumsciat, ob eamque caussam se arbitrari ab Apolline omnium sapien-tissimum esse dictum, quòd haec esset unà sapientia, non arbitrarise scire quod nesciat. Quae cùm diceret constanter & in senten-tia permaneret, omnis eius oratio tum in uirtute laudanda, & inomnibus hominibus ad uirtutis studium cohortandis consumeba-tur, perfectum sibi opus esse ratus, si quis satis esset concitatussua cohortatione ad studium cognoscendae, percipiendaeque uirtu-tis. Quibus enim id persuasum esset, ut nihil mallent se esse, quàmbonos uiros, ijs reliquam facilem esse doctrinam. Sophistarum,qui arrogantibus sane uerbis docere se profitebantur, quemad-nodum caussa inferior fieri superior posset, opiniones percon-tando
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten