PHILOSOPH. LIB. VI.403Omnes esse diuites, qui caelo & terra frui possunt. 7. libroEpist. Familiar.Nihil esse sapientis praestare nisi culpam. 9. lib. Epist. Famil.Nihil esse obscoenum, nihil turpe dictu. Nam si quod sit in ob-scoenitate flagitium, id aut in re esse, aut in uerbo nihil esse ter-tium. 9. lib. Epist. Famil.Crepitus aequè liberos ac ructus esse oportere. libro 9. Epist.Familiarium.Fugere non esse sapientis. 15. Epist. ad Brutum.Sapientem non irasci. 3. de Orator.Eloquentiam uirtutem, ac sapientiam esse. 3. de Orat.Epicurei.EPICVRVS à quo Epicurei, à doctissimis quibusque contempti, nominati sunt, homo fuit mollis, & uoluptarius, quasi pueridelicati, nihil cessatione melius existimans, sine arte, sine litte-ris, insultans in omnes, sine acumine ullo, sine auctoritate, sine lepore, cautus, secum pugnans, non tam facetus quam ad iocandumliber. Pamphilum quendam Platonis ait à se Sami auditum. Ibienim adolescens habitabat cum patre & fratribus, quòd in eampater eius Neoctes Agripeta uenerat. Sed cum agellus eum nonsatis aleret, ludi magister fuit. Nihil olet ex Academia, nihil exLyceo, nihil ne è puerilibus quidem disciplinis. In Physicis Democritum, in quem tamen fuit ingratus, secutus est. cui adiecit perpauca mutans, sed ita, ut ea quae corrigere uult deprauare uidea-tur. Pleraque dicit eadem, atomos, inane, imagines, infinitatem locorum, innumerabilitatem mundorum, eorum ortus, et interitus,omnia fere, quibus naturae ratio continetur. Habuit & Nansi-phanem magistrum, quod non negat, omnibus tamen contumelijsuexat, metuens nequid unquam ab alijs didicisse uideatur. Nam& Aristoteli, & Phedoni Socratico turpissimè maledixit, &Metrodori sodalis sui fratrem Timocratem, quia nescio quid inPhilosophia dissentiebat, totis uoluminibus concidit, & saepeCc 2 in scria
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten