—PHILOSOPH. LIB. VI.401Non singulis iecorum fossis, aut auium cantibus interesse de-um, sed ita a principio inchoatum esse mundum, ut certis rebuscerta signa praecurrerent, alia in extis, alia in auibus, alia in fulguribus, alia in ostentis, alia in stellis, alia in somniantium uisis,alia in furentium uocibus. I. de Diuin.Eos anhelitus terrae. qui frigidi sint, cum fluere coeperint, uentos esse, cum autem se in nubem induerint, eiusque tenuissimamquamque partem coeperint diuidere, atque disrumpere, idque cre-brius facere, & uehementius, tum & fulgura, & tonitrua existere si autem nubium conflictu ardor expressus se emiserit, id essefulmen. 2. de Diuinat.Simul atque natum sit animal, ipsum sibi conciliari, & commendari ad se conseruandum, & ad suum statum, & ad ea quae conseruantia sunt eius status deligenda alienari autem ab interitu, ijsquerebus, quae interitum uidentur afferre. 3. de FinibusPlerisque tamen in principio naturalibus diligendi sui uolu-ptatem non esse ponendam. 3. de Finib.Diumansuros animos, cum corpore excesserint sed non sem-per. 1. Tuscul.Quae in terris gignuntur, ad usum hominis omnia creari, ho-mines autem hominum caussa esse generatos, ut ipsi inter se alijalijs prodesse possent. 1. Officior.Sapientem gratia nunquam moueri, nunquam cuiusquam delicto ignoscere, neminem misericordem esse, nisi stultum & leuemViri non esse neque exorari, neque placari Solos sapientes esse, si di-stortissimi sint, formosos si mendicissimi, diuites si seruitutemseruiant, reges eos autem qui sapientes non sint, fugitiuos, exu-les, hostes, insanos denique. Omnia peccata esse paria. Omne deli-ctum scelus esse nefarium nec minus delinquere eum, qui gallumgallinaceum, cùm opus fuerit, quàm eum qui patrem suffocaue-rit. Sapientem nihil opinari, nullius rei paenitere, nulla in re falli,sententiam mutare nunquam. pro Muren. Sapiente omnia rectefacere. 4. Tusc. Sapienti etiam ignoto esse amicum. 3. de Nat. deo.C E Amatua
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten