Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

PHILOSOPH. LIB. VI.397Nat. deorum. Quod quibusdam adeo placuit, ut extremum bonorum & summum munus sapientis esse dicerent, obsistere uisis,assensusque suos firme sustinere.Peripatetici.PERIPATETICI cum uiderent nos ita esse natos, utcommuniter ad eas uirtutes apti essemus, quae notae, illustresquesunt, iustitiam dico temperantiam, ceterasque generis eiusdem quaeomnes similes artium reliquarum materia tantum ad meliorempartem, & tractatione differunt, easque ipsas uirtutes uiderentnos magnificentius appetere, & ardentius, habere etiam insitamquandam, uel potius innatam cupiditatem scientiae, natosque essead congregationem hominum, & ad societatem, communita-temque generis humani, eaque in maximis ingenijs maximè illuce-re, totam philosophiam tres in partes diuiserunt. Vna pars est, innatura, disserendi altera, uiuendi tertia. Natura sic ab ijs inuestigata est, ut nulla pars caelo, mari, terra, ut poetice loquar, praetermissa sit. Quinetiam cum de rerum initijs, omnique mundo locutiessent ut multa non modò probabili argumentatione, sed etiamnecessaria mathematicorum ratione concluderent maximam ma-teriam ex rebus per se inuestigatis ad rerum occultarum cogni-tionem attulerunt. Ad placandos animos multa afferebant, spinaspartiendi, & definiendi permittebant. De his sic ait Cicero.Si omnia à philosophicis essent petenda, Peripateticorum insti-tutis commodius fingeretur oratio. Quo magis tuum, Brute, iudicium probo, qui eorum, id est, ex uetere Academia philosopho-rum sectam secutus, es quorum in doctrina, atque praeceptis disse-rendi ratio coniungitur cum suauitate dicendi, & copia. Quanquam ea ipsa Peripateticorum, Academicorumque consuetudo inratione dicendi talis est, ut nec perficere oratorem possit ipsa persese, nec sine ea orator esse perfectus. Horum sententiae, & praecepta ſunt huiuſmodi.Esse in mentibus hominum tanquam oraculum aliquod, ex quofutura