307APOPHT. LIB. V.Excellentium uirorum est negligere contumeliam, quae à palamimprobis proficiscitur, à quibus etiam laudari turpe.Aliquid concedendum est uiris fortibus & de Rep. bene me-ritis: & bene pensat linguae uitium, qui factis egregius est.Ciuitas pro saxis ac moenibus incolentium uirtute muniendaest, quos si iungat concordia, nullus potest esse murus in expu-gnabilior.Vulnus factum gladio fortitudinem arguit, at telo factum catapultae, indiligentiae signum est.Nihil prosunt munimenta, nisi uir fortis ea tueatur.Pulcherrimum est inimicum suis ipsius armis opprimere.Inertiae genus est, de fortitudine Philosophorum more dispu-tare, sed protinus factis exercenda uirtus, quae paucis dogmati-bus tradi poteſt.Fortium uirorum est malè facere ijs, qui malo digni sunt, nonautem malè dicere.Aduersus fortunae procellas tuetur sapientem animus im-pauidus.Animus impauidus naturam pro lege sequitur, cui si repugnetlex, eam contemnit.Animus impauidus cupiditatum tumultus ratione compescit.Non est fortitudinis, sed amentiae semet in uitae discrimenconijcere.Excelsi animi est, ingratitudine non deterreri à studio benemerendi de omnibus.Honesta mors est, oppetere pro amicis liberandis.Frequentior desperatio magnum robur addit animo, non mi-nus quam ſpes uictoriæ.Prius esse debet homini, ut malo accepto medeatur, quàm utregerat in alterum.Temeritatis est, non fortitudinis, subire periculum, ni ob cau-ſam grauem & honeſtam fiat.Animi fortis est mortem contemnere, quoties aut ineuita-bilis2
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten