SENTENT. LIB. V.289Non qui iussus facit aliquid miser est, sed qui inuitus.Non decet superbum esse hominem seruum. Plautus.Plautus.Plus oportet scire seruum, quàm loqui.Omnis animi debilitata & humilis & fracta timiditas serui-tus est. Cicero.Asperius nihil est humili, cùm surgit in altum. Claudia.Nulla fides regni socijs, omnisque potestasImpatiens consortis erit. Lucanus.Particeps dominationis neque fuit quisquam, neque, si pati potuisset,orbis terrarum bello concussus foret.In maxima fortuna minima licentia esse debetMinimum decet licere cui multum licet.Sallustius.Seneca.Multos timeat oportet, qui timetur à multis.Raro contingit, eum à multis diligi, qui non merito, sed arrogantia pluribus nititur anteferri.Seneca.Odia qui nimium timet, regnare nescit.Ars prima regni est, posse inuidiam pati.Malus est miniſter regij imperij pudor.Timendus tibi populus apud quem multa possis.Tutus esse non potest, quem maxima pars hominum extinctumesse cupiat. Seneca.Estregis alti spiritum regi dare. Multa cura summo imperio inest.Quiquaerit alta, is malum uidetur quaerere. Plaut.Venenum in auro bibitur. Seneca.Iniqua nunquam imperia retinentur diu.Regna cum scelere omnibus Sunt exilijs grauiora. Senec.Virtus & summa potestas Non coëunt. Lucan.Vtnemo doceat fraudis, & sceleris uiamRegnum docebit. Seneca.Nemo alteri imperium uolens concedit, & quamuis nouus atqueclemens sit, qui plus potest, tame cui malo esse licet, formidatur.Non bene conueniunt, nec in una sede moranturMaiestas & amor. Ouid.Regum
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten