288 VARIORVM AVCTORVMQuis scit an adijcient hodierna crastina uitaeTempora dij superi? Horatius.Nemo tam diuos habuit fauentes, Crastinum ut posset sibi pol-liceri. Seneca.Mors ultima linea rerum est. Horat.Mors sola fatetur Quantula sunt hominum corpuscula. Inuen-Nemo quam bene uiuat, sed quandiu, curat: cum omnibus possitcontingere, ut benè uiuant ut diu, nulli.Vita humana similis est ferro, quod si exerceas, atteritur si nonexerceas, rubigo consumit. Sallustius.In luctu atque miserijs mors aerumnarum requies, non cruciatus est.Vt bene uiuitur, diu Viuitur. Plautus.Dominij ac seruitutis.LIBERTATEM nemo bonus, nisi cum anima simul amittit.Omnes profectò liberi libentius Sumus, quàm seruimus.Propriae telluris herum natura neque illum,Nec me, nec quenquam statuit. Horatius.Libertas per inertiam amittitur.Liber est is existimandus, qui nulli turpitudini seruit.Natura mortalium auida est imperij. Plautus.Ea demum tuta est potentia, quae uiribus suis modum imponit.Vim temperatam dij quoque prouehuntIn maius: ijdem odere uires, Omne nefas animo mouentes. Hor-Facilitate nihil est homini melius, neque clementia.Pudore & liberalitate liberosRetinere, satius esse credo, quàm metu.Deteriores omnes sumus licentia. Terentius.Immodicus libertatis usus seruitutis quandoque occasio fuitDurum & inuisum & graue est, Seruitia ferre.Pessimus quisque asperrimè rectorem patitur.Serui aere parati iniusta imperia Dominorum non perferunt.Facile est imperium in bonis.N
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten