Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

EX CIC. LIB. IIII.271ra diuersorium, non habitandi dedit. Cato Maior.7 Mors terribilis est ijs, quorum cum uita omniaextinguuntur: non ijs, quorum laus emori non potest.Parad.58. Sic habeto, te non esse mortalem, sed corpushoc. Som. Scip.59 Corpus hoc est mortale, animi uero motus sempiterni. Pro Seſt.60 Duae sunt uiae, ut ait Socrates, duplicesque cursus animorum e corpore excedentium. Nam qui sehumanis uitijs contaminarunt, & se totos libidini-bus dediderunt: ijs deuium quoddam iter & seclu-sum à consilio deorum. Qui autem se integros castosqueseruarunt, quibusque fuit minima cum corporibus contagio, suntque in corporibus humanis uitam imitati-deorum, his ad illos, a quibus sunt profecti. facilis patet reditus. 1.Tusc.61. Eorum animi, qui se corporis uoluptatibus de-diderunt, earumque se quasi ministros praebuerunt, impulsuque libidinum uoluptatibus obedientium, deorum& hominum iura uiolarunt, corporibus elapsi, circaterram ipsam uolutantur, nec in hunc locum caelestem.i.in caelum, nisi multis exagitati seculis, reuertuntur.(Somn. Scip.)62 Qui recte et honeste curriculum uiuendi à natu-ra datum confecerit, ad astra facile reuertetur: non quiaut immoderate, aut intemperanter uixerit. De Vni.