Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

267EX CIC. LIB. III.nem, ut frueretur uoluptatibus. 2. de Finib.35. Animus est ingeneratus à Deo, ex quo uere uelagnitio nobis cum caelestibus, uel genus, uel stirps appellari solet. I. de Legib.36. Est animus caelestis ex altißimo domicilio depressus & quasi demersus in terram, locum diuinaenaturae aeternitatique contrarium. Cato Maior.37. Humanus animus decerptus ex mente diuinacum alio nullo nisi cum ipso Deo, si hoc fas est dictu,comparari potest. Hic igitur si est excultus, et si eiusacies ita curata est, ut ne caecetur erroribus, fit per-fecta mens, id est, absoluta ratio, quod est idem uir-tus. 5. Tusc.38 Nulla est celeritas, quae possit cum animi cele-ritate comparari: qui si manet incorruptus, suique similisnecesse est ita feratur, ut penetret & diuidat omnecaelum hoc, in quo nubes, imbres uentique coguntur. I. Tu.39. Oportet ut ipsa se mens uitijs exutam cogno-scat, coniunctamque cum diuina mente se sentiat, exquo insatiabili gaudio compleatur. 5. Tusc.40. Cum animus, cognitis perceptisque uirtutibus,acorporis obsequio indulgentiaque discesserit, uolu-ptatemque sicut labem aliquam decoris oppresserit,omnemque mortis dolorisque timorem effugerit, socie-tatemque caritatis coniecerit cum suis, omnesque natu-ra coniunctos suos duxerit, cultumque deorum &puram religionem susceperit, & exacuerit illam utoculo