171CIC. LIB. I.Infra lunam nihil est non mortale & caducum, praeternimos hominum, Deorum munere datos. Som. Scip.Caelestia semper spectato, humana illa contemni-to. Som. Scip.Contemnendae sunt humanae res. 4. Tusc.Conferto nostram longißimam aetatem cum aeter-nitate, sic breuißima reperietur. I. Tusc.Quid ei potest uideri magnum in rebus humanis,cui aeternitas omnis, totiusque mundi nota sit magni-tudo? 4. Tusc.Alte spectare si uoles, atque hanc sedem et aeternamdomum contueri: neque sermonibus uulgi dederis te,neque in praemijs humanis spem posueris rerum tuarum: suis te illecebris oportet ipsa uirtus trahat aduerum decus. Som. Scip.Cogitantes supera. 4. Acad. In pijs Senten. 44.Regna, imperia, honores, nobilitas, diuitiae, opes,eaque quae sunt ijs contraria, in casu sita, temporibusgubernantur. 1. Offic.Nihil est opere aut manu factum, quod aliquandonon conficiat & consumat uetustas. Pro Marc.O dij boni, quid est in hominis uita diu? mihi ne di-uturnum quidem quidquam uidetur, in quo est aliquidextremum. Cùm enim id aduenerit, tunc illud quodpraeterijt, effluxit: tantum remanet quidem quod uirtute & recte factis sis consecutus. Cat. Maior.Non est omnino hoc ipsum diu, in quo est aliquid ex-tremum:
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten