172SENTENTIARVMtremum: quod cum uenerit, omnis uoluptas pro nihiloest habenda, quia postea nulla futura est. Pro M. Mar.Quae aetas longa est, aut quid omnino homini lon-gum? nonne modò pueros, modò adolescentes in cusu a tergo insequens, nec opinantes assecuta est senectus? Omnia ista perinde ut cuique data sunt, pro rataparte à uita, longa aut breuia dicuntur. I. Tusc.Horae cedunt & dies, menses & anni, nec praeteritum tempus unquam reuertitur, nec quid sequatursciri potest. Cato Maior.Quis est quamuis sit adolescens, cui sit explorattum, se ad uesperum esse uicturum. Cato Maior.Nulla est tanta uis tantaque copia, quae non ferredebilitari, frangique poßit. Pro M. Marcel.Nihil semper suo statu manet. 1. de Nat. deor.Nihil semper floret, aetas succedit aetati. Phi.II.Volat aetas. 1. Tusc.Formae dignitas aut morbo deflorescit, aut uetu-state. 4. ad Heren.Nemo confidat, semper sibi illud stabile & firmi-permansurum, quod fragile & caducum sit. 2. TuscSensim sine sensu aetas senescit, nec subitò frangtur, sed diuturnitate extinguitur. Cato Maior.Ita ratio comparata est uitae naturaeque nostrae,alia aetas oriatur ex alia. In Laelio.Cursus est certus aetatis, et uia una naturae, eaque sim-plex: sua cuique parti tempestiuitas est data. C. Maior
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten