Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

CIC. LIB. I.163complectatur uitae consequentis statum. Eademque ra-tio facit hominem hominum appetentem, cumque ijs na-tura & sermone & usu congruentem, ut profectus Acaritate domesticorum ac suorum currat longius, etse implicet primum ciuium, deinde omnium mortali-um societate: atque, ut ad Archytam scripsit Plato, nonsibi se solum natum meminerit, sed patriae, sed suis, utscribatur perexigua pars ipsi relinquatur. Et quoniam eademnatura cupiditatem ingenuit homini ueri inueniendi:nctu(quod facillime apparet, cum uacui curis, etiam quidin caelo fiat, scire auemus) his initijs ducti omnia ue-ra diligimus, id est, fidelia, simplicia, constantia: tumuana, falsa, fallentia odimus, ut fraudem, periurium,malitiam, iniuriam. Eadem ratio habet in se quiddamamplum atque magnificum, ad imperandum magis, quamad parendum accommodatum. Omnia humana nontolerabilia solum, sed etiam leuia ducens, altum quiddam & excelsum nihil timens, nemini cedens, semperinuictum. 2. de Finib.Videndum est, ne quid humile, ne quid summis-sum, molle, effoeminatum, fractum, abiectum facia-mus. 4. Tusc.In dolore maximè est prouidendum, ne quid abiectè, ne quid timide, ne quid ignaué, ne quid molliter,ne quid seruiliter, muliebriterue faciamus. 2. Tusc.Turpe, nec uiro dignum uidetur gemere, eiulare,lamentari, frangi, debilitari dolore. 2. Tusc.TurpsL 2