CIC. LIB. I.161Hoc unum animal homo sentit quid sit ordo, quidsit quod deceat, in factis dictisque, qui sit modus. Itaqueeorum ipsorum, quae aspectu sentiuntur, nullum aliudanimal pulchritudinem, uenustatem & conuenienti-am partium sentit, cauetque, ne quid indecore effoeminaté ue faciat: tum in omnib. & opinionibus et factis,ne quid libidinosè faciat aut cogitet. 1. Offic.Est natura sic generata uis hominis, ut ad omnemuirtutem percipiendam facta uideatur: ob eamque cau-sam paruis uirtutum simulacris, quarum in se habentsemina, sine doctrina mouentur. 5. de Finib.Nec figura corporis, nec ratio excellens ingenij humani significat, ad hanc unam rem natum hominem,ut frueretur uoluptatibus. 2. de Finib.Nemo est dignus nomine hominis, qui unum diemuelit esse in uoluptate. 2. de Finibus.Hominem, nihil nisi quod honestum decorumque sitaut admirari, aut optare, aut expetere oportet: nullineque homini, neque perturbationi succumbere. 1. Offic.Nobis personam imposuit ipsa natura cum excel-lentia praestantiaque animantium reliquorum. 1. Offic.Homo ceteris animantibus longe praestat. 2. de Fi.Hoc uno praestamus uel maxime feris, quod collo-quimur inter nos, & quod exprimere dicendo sensapoßimus. 1.de Orat.Ratione praestabimus beluis, per quam coniecturaualemus, argumentamur, refellimus, disserimus, con-ficimus
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten