Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

SENTENTIARVM146confecta atque absoluta: nec enim potest alias quisquambeatus esse, alias miser. Qui enim existimabit possese miserum esse, beatus non erit. Nam cùm semel estsuscepta beata uita, tam permanet, quàm ipsa illa ef-fectrix beatae uitae sapientia, nec expectat ultimumtempus aetatis, quod Croeso scribit Herodotus praeci-ptum esse à Solone. 2. de Finib.Est uerè fortunatus ille, cuius ex salute non minor penè ad omnes, quàm ad illum cui uentura sit lititia, peruenerit. Pro M. Marcello.Omne beatum est, cui nihil deest, & quod in suogenere expletum atque cumulatum est: idque uirtutisest proprium. 5. Tusc.Reliqua tu lege secundo paradoxo, & Tusculanarum libro quinto.Miser.PRAESTANS ualetudine, uiribus, forma, acernmis integerrimisque sensibus: etiam si libet, uelocitatemda, diuitias, honores, imperia, opes, gloriam: si fuerit inqui haec habeat, iniustus, intemperans, timidus, hebetiingenio atque nullo, is erit profectò miserrimus. 5. Tu-Beatus est nemo, qui ea lege uiuit, ut non modò inpune, sed etiam cum summa interfectoris gloria in-terfici poßit. Philip. 1.Cui uita potest esse utilis, cum eius uitae conditiosit, ut qui illam eripuerit, in maxima & gratia futurrus sit & gloria? 3. Offic.

suum