Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

96SENTENTIARVMboni uiri nominantur: cuius primum munus est, ut necui quis noceat, nisi laceßitus iniuria: deinde ut communibus pro communibus utatur, priuatis autemut suis. 1. Offic.lustitia, ex qua una uirtute uiri boni appellanturmirifica quaedam res multitudini uidetur: nec iniuria: quis est enim, qui non admiretur splendorem pu-chritudinemque uirtutis? 2. Offic.Solitario homini atque in agro uitam degenti opi-nio iustitiae necessaria est. Atque ijs etiam, qui uendumemunt, conducunt, locant, contrahendisque negotijs im-plicantur, iustitia ad rem gerendam necessaria est:cuius tanta uis est, ut nec illi quidem, qui maleficio& scelere pascuntur, possint sine ulla particula iu-stitiæ uiuere. 2. Offic.Iustitiae partes sunt, non uiolare homines. 1. Offic.Totius iustitiae nulla est capitalior pestis, quàmeorum, qui tum, dum maxime fallunt, id agunt ut bo-ni uiri uideantur. 1. Offic.Omnia officium, quod ad conuentionem hominum& ad salutem tuendam ualet, anteponendum est illofficio, quod cognitione & scientia continetur: officijsque scientiae anteponenda sunt officia iustitiae: considerate enim agere plus est, quam cogitare prudenter. 1. Offic.Tu quae dicantur propriè iustitiae & officia & munera, legpleniſsime apud Ciceronem in libris Officiorum.Pietas

cum, qua.dare ſali