Näm
CIC. LIB. I.Moderator cupiditatis est pudor. 2. de Finib.Sine uerecundia nihil rectum esse potest, nihil honestum. 1. Offic.maximum amicitiae ornamentum tollit, qui ex eatollit uerecundiam. itaque in ijs perniciosus est error,qui existimant, libidinum peccatorumque omnium pa-tere in amicitia licentiam. In Laelio.Saepe uidemus fractos pudore, qui nulla rationeuincerentur. 2. Tusc.Pudor in bello est maximé periculosus. Planc. Ci-ceroni. Famil. 10.Graue est homini pudenti, petere aliquid magnumab eo, de quo se bene meritum putet: ne id quod pe-tit, exigere magis, quam rogare, & in mercedis po-tius, quam beneficij loco numerare uideatur. CiceroCurioni, Famil. 2.60Iustitia.IVSTITIA uirtus omnium est domina & regina uirtutum. 3. Offic.Iustitia omnium uirtutum caussa atque sentina est.1.de Legibus.Excellentißima uirtus iustitia. 1.de Nat. deor.Iustitia sine prudentia plurimum poterit: sine iustitia nihil ualebit prudentia. 2. Offic.Fundamentum perpetuae commendationis & famaeest iustitia, sine qua nihil esse potest laudabile. 1. Off.Iustitiae inest splendor uirtutis maximus, ex quaboni