Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

SENTENTIARVMrem tam humilem, tam contemptam. In Laelio.Fieri non potest, ut animus libidini deditus, amorre, desiderio, cupiditate, copia, inopia etiam nonnun-quam impeditus, litteris operam dare poßit. nec estalia caussa, cur in tantis praemijs eloquentiae, tanta uoluptate dicendi, tanta laude, tanta gloria, tanto honore tam sint pauci, semperque fuerint, qui in hoc labo-re uersarentur. Omittendae enim sunt omnes uoluptates, relinquenda studia delectationis, ludus, iocus, conuiuium, sermo etiam pene omnium familiarium desi-rendus: quae res, in hoc genere homines a labore stu-dioque deterret. Pro M. Caelio.Multa nobis blandimenta natura ipsa genuit, quibus sopita uirtus conniueret: & multarum rerum iu-cundissimarum uarietatem dedit, quibus non modò primoaetas, sed iam corroborata caperetur. Pro M. Caelio.Plerique propter uoluptatem & paruam et non nicessariam, tum in morbos graues, tum in damna, tumin dedecora incurrunt: saepe etiam legum, iudiciorumque poenis obligantur. 1. de Finib.Nulla capitalior pestis, quam corporis uoluptushominibus à natura data est. Cato Maior.Vitium uentris & gutturis non modo minuit at-tem hominibus, sed etiam aufert. Pro M. Caelio.Voluptatem dimittamus, & suis se finibus teneriubeamus, ne blanditijs eius illecebrisque capiatur an-mi uoluptas. 3. de Finib.Amos

OPT!ceto C.7.geerten