Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

CIC. LIB. I.81partes animae à uirtute detorquent. 2. Offic.Maximas uirtutes iacere oportet, uoluptate dominante. Ad Attic. lib. 5.in uoluptatis regno non potest uirtus consistere.Cato Maior.Qui uoluptati deditus est, huic omnia sensu nonratione sunt iudicanda, eaque dicenda optima, quae suntsuauissima. 2. de Finib.Impedit consilium uoluptas, rationi inimica: acmentis, ut ita dicam, perstringit oculos, nec habet ul-lum cum uirtute commercium. Cato Maior.Semouenda est uoluptas, non solùm ut recta sequamur, sed etiam ut loqui deceat frugaliter. 2. de Fin.Quo maior est uoluptas, eo magis mentem a suasede & statu dimouet. Parad. I.Non est necesse tanquam meretricem. 2. de Finib.in Simil. 46.Nemo est dignus nomine hominis, qui unum diemtotum uelit esse in uoluptate. 2. de Finib.Non est eius, qui dolore summum malum metiatur,mentionem facere uirtutis. 3. Tusc.Qui uoluptatibus ducuntur, & se uitiorum ille-cebris, & cupiditatum lenocinijs dediderunt, missos faciant honores, nec attingant remp. patiantur uirosfortes labore, se otio suo perfrui. Pro Sest.Nihil altum, nihil magnificum ac diuinum suspicere possunt, qui omnes suas cogitationes abiecerunt inrem