67CIC. LIB. I.Sapiens uirtutis honorem, praemium, haud praedampetit. 3. de Orat.Nullam uirtus aliam mercedem laborum, pericu-lorumque desiderat, praeter hanc laudis et gloriae, quadetracta, iudices, quid est quod in hoc tam exiguo ui-tae curriculo & tam breui, tantis nos in laboribus exerceamus? Certè si nihil animus praesentiret in posterum, & si quibus regionibus uitae spacium circunscriptum est, eisdem omnes cogitationes terminaret su-as: nec tantis se laboribus frangeret, neque tot curis uigilijsque angeretur, nec toties de uita ipsa dimicaret.Nunc insidet quaedam in optimo quoque uirtus, quaenoctes & dies animum gloriae stimulis concitat atqueadmonet, non cum uitae tempore esse dimittendamcommemorationem nominis nostri, sed cum omni posteritate adaequandam. Pro Archia Poeta.Nullam mercedem tanta uirtus praeter hanc lau-.dis et gloriae, desiderat: qua etiamsi careat, tamen estseipsa contenta: quanquam in memoria gratorum hominum, tanquam in luce posita laetetur. Phil. 5.Ex omnibus praemijs uirtutis amplißimum est praemium, gloria: quae uitae breuitatem posteritatis memoria consolatur: quae efficit ut absentes adsimus, mor-tui uiuamus: cuius gradibus etiam homines in caelumuidentur ascendere. Pro Milone.Non uita haec dicenda est, quae corpore & spiritu1continetur: illa, inquam, illa uita est, quae uiget memo-risE 2
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten