PETRVS LAGNERIVSLECTORI.VVM omnis oratio sententijsquam uerbis debeat esse ornati-or, sitque elaborandum magis, utsententiarum grauitate, quam luce uerborum commendetur oratio: iſtud ego ferre diutius nonpotui, cum tam multi lectioni Ciceronianae et dictioni essent addicti, illustres eius sententias negligi: cumnon modo bene dicendi, sed multo etiam magis bene uiuendi ratio ab auctoribus petenda sit. Non enim nobis acuenda solum, aut procudenda lingua est, sedcomplendum etiam pectus plurimarum grauißimarumque artium cognitione & scientia, ne strepitusille uerborum, uel ornatißimorum, & sonitus inanisrideatur. Vt enim non admodum capitur legentisanimus sententiarum subtilitate, si est orationis sic-citas: sic nec flumine inanium uerborum admodumcommouetur, ubi nulla subest sententia. Praeclareigitur & grauiter Cicero, Compositè & apté sinesententijs dicere, insania est: sententiose autem sineuerborum ordine & modo, infantia. Nos itaque cum uideremus quaplurimos plurima eße conatos, quibusad Ciceronis lectionem excitetur magis, et inuiteturiuuentus: nec hoc quidem alienum studijs nostris duximus, aliquot tibi ex eo auctore sententias seligere,quibus
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten