Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

bead. v.lib. vj.

ypographi studiosis elo-quentiæ, S.T VOBIS probaremus adolescentes studiosi, ni-hil nos habere quidquam antiquius, quam ut uestrisutilitatibus, labore nostro typographico seruiamus,ut opibus eloquentiae uos sedulo augeamus, en alte-rum uobis Thesaurum ad eam rem ualde accommodatum, exhihemus. Dedimus enim nuper eum, quem contexendarum epi-stolarum uocants nunc damus, quem insigniorum sententiarumthesaurum optime quoque inscribi posse iudicauimus. Ex hocutroque ad eloquentiam, qua nihil laudabilius uel praestantius;bene constituendam, & magnas opes colligetis, & firma praesi-dia parabitis. Eloquentia enim quoniam uerbis debet esse gran-dis, sententijs sapiens, utroque genere grauis, ex altero quidempuras ac certas loquendi formulas ac phrases, tanquam picturatos flosculos decerpetis: ex hoc uero prudentes, graues & quibuslibet rebus accommodatas sententias quasi clarissimas gem-mas eruetis. quibus dum uostra exercitia & epistolaria & de-clamatoria illuminabitis, maximam ijs cum uenustatem tum di-gnitatem afferetis. Hos itaque Thesauros tam pretiosos inunum quasi corpus simul colligatos, in sinu semper gestate, uo-biscum circunferte, &, ut auari solent pecuniarum suarum thesauros, assidue perlustrate, uoluite, reuoluite, numerate: ut tan-dem nulla usquam subsit moneta, quam non in numerato ac promptu habeatis. Quod ut maiore cum auiditate faceretis, prio-res nos hunc totum censum ita percensuimus, ut quidquid alio-rum impressorum incuria subrepsisset adulterinum, magna cu-ra adhibita, sustulerimus. ea diligentia omnem rubiginem priuscontractam defricuimus, ut nihil in eo tale reliquum esse factumexistimemus. Quam operam, si paruo aere redimentes, uo-bis non ingratam esse testabimini, & nos uicissim fru-ctum illius operae & maximum & uberrimum auobis percepisse, confitebimur. Valete.PETRVSA ij