Druckschrift 
Publius Terentius
Einzelbild herunterladen
 

IN HECYRAM.aduerbium. Vel, Absque una hac foret, ut sit praeposi-tio. In Phorm. act. 1. sce. 4. Absque eo esset. Georg. Fa-bricius. Scena 3.pag. 373.Quod faciundum fortaſſe ſit poſtidea.Ita est in quibusdam ueterum. alij ignoratione an-tiquae uocis, fecere, post idem. Plautus Sticho. Quemaequius est nos potiorem habere, quàm te? postidea pater Viros nostros, quibus tu uoluisti esse nos matres-familias.Quae simul tecum ferantur.Lege, quae tecum simul, ut scripsit Muretus, &uersus flagitat.Quid ita istuc?Longe elegantius hoc modo legitur, quàm ut uul-go est in libris, Quid ita istuc uis? Versus in nostrislibris est trochaicus, sicut & sequentes aliquot. inquorum tertio Muretus & Goueanus recte uerbum facere omiserunt, quod ex glossemate aliquo irrepserat.Scen. 4. Ea nos perturbat Laches.Priscianus lib. 7. legit hic in uocatiuo, Lache: quo-modo paulo post in hac scena eum casum à Terentioprolatum esse uersus arguit.Cum eam consequitur alienus puer.Particula iam, quae in multis libris additur, in uersu locum non habet, nec est in uetere Veneto.Remissam opu' sit uobis.pag.376.Interpres monet, in ueteribus codicibus esse, Re-missan. sed Remissam retinendum propter senarium.