IN HECYRAM.Bacchidibus, Curculione, & Casina utitur. & Terentius paulo post, Egi atque oraui tecum, uxorem ut duceresQuia paululum vobis accessit.Quomodo Riuius hunc locum emendauit, ita le-gitur etiam apud Nonium.Actus 4. Scena 1.pag. 366.Huius scenae primi uersus ualde perturbati suntin omnibus libris. Muretus ita distinxit, ut primussit iambicus octonarius acatalect. secundus catale-cticus, tertius trochaicus catalect. quartus iambi-cus acatalecticus, quintus iambicus quaternarius, sex-tus iamb. acatal. septimus trochaicus catal. post quemsequuntur iambici octonarij acatalectici, permixtisaliquot catalecticis.pag.367.Omnes nos celare volueris.Legitur etiam, uolueritis, numero plurali, et tuncloco septimo erit proceleumaticus.Adeo ne peruicaci esse animo.Vltima syllaba huius uersus absumitur a prima sequentis. illiusque extrema est prima eius qui illum pro-xime consequitur. Quamuis causam hunc.Iam sequuntur trochaici catalectici. quorum nonnulli sunt ambigui, quidam certi iambici. in primo uerbum antiquum mauolo est in Palatino, ut testaturGeor. Tabric. Plautus Asinaria, Nolo ego metui, amari mauolo mi gnate me abs te.Et tu sensisti esse in eo Myrrhina.Sensti, scripsit etiam Muretus cum alijs. idque tro-O 2chaicus
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten