Druckschrift 
Publius Terentius
Einzelbild herunterladen
 

ARGVMENTVMcise paulatim subduxerit, quamque prius spernebatuxorem, eius mirificum quendam amorem animo con-ceperit. interea quiddam accidit, ut iter Pamphilo inImbrum esset. profecto eo, Philumena, quae intumeascere sibi uterum sentiret, cum aliorum, tum socrusin primis suae conspectum refugiebat: tandem cum ineo esset, ut celare uix posse amplius uideretur, sum-pta occasione, per sacrificandi speciem, ad matrem se,unam omnium rerum consciam, confert. post diescomplusculos mittit Sostrata, qui eam accerserent.respondetur, aegrotam esse. it, ut eam saltem uiseret.non admittitur: phidippus accusare uxorem, & dicere, haec omnia illius culpa contingere. illa contra ex-cusare se, & culpam deprecari: nullius se rei consci-am esse, cur sua consuetudo nurvi odiosa esse debeat.interea redit Pamphilus. atque ita sors tulit, ut quodie ipse Athenas appulit, eo ipso, Philumena partuleuaretur. cum igitur, uidendi cupidus (aegrotare enimacceperat, & ita amabat, ut qui uehementißime) su-bito ad eam ingressus esset, peperisse deprehendit.ibi eum Myrrhina exeuntem prosecuta, lacrumansobtestari coepit, quando ea res nihil ipsi nocitura es-set; ne reciperet quidem uxorem, si ita uideretur: sedtamen ne famam illius proderet. ita se facturum re-cipit. cum igitur neque uellet uxorem recipere, ne-que rursum ueram afferret causam: suspicati sunt senes, eum Bacchidis adhuc amore impeditum, ea decausa ab uxore abhorrere. accersitam itaque Bacchidem

derebis& uxorericdixit, que