ANNOTATIONESiam pridem putabat ruri fodere, aut arare, aut aliquidferre denique, eum accubantem cum amica, & suaui-ter potitantem deprehendit. ibi uero tanta iracundiaincitatus est, ut arderet. satis diu uociferatus cum esset, tandem placida et composita Micionis oratione eòperducitur, ut, deposita uetere saeuitia, benignus, af-fabilis, lepidus esse meditetur. itaque ipso non per-mittente tantum, sed etiam iubente, puerpera do-mum traducitur: fiunt nuptiae, lenoni numeratur ar-gentum; Micio ipse Sophronam ducit uxorem, Hegionidatur, unde uiuat; Syrus una cum Phrygia uxore manumittitur. cum Micio, ceterique omnes, sed tamen praecipue Micio illam tantam, tam insperatam, tam subi-tam mutationem admiraretur, graui & cordata oratione claudit fabulam Demea; si omnia profundere,si in omni libidine ac nequitia uiuere, si totam remhelluationibus, scortationibus, largitionibus consu-mere libeat, nihilo id sua magis, aliquanto etiam mi-nus, quo sibi minus aetatis supersit, quàm aliorum interesse: sin corrigi se in loco, & modice coerceri, atqueadmoneri uelint, eum esse se, qui id praestare poßit.permittuntur ei omnia. ita fabula concluditur.ANNOTATIONES.pag. 199.P. CORNELIO AFRICANO AED. CVR.Muretus cum animaduerteret, neque ludos fune-bres pertinuisse ad aedilium curam: neque ab illo tra-ditum
gaz.chleurNunr.ELTELLunderfiztere4.