IN ADELPH.putabat. Getam seruulum, qui pauperem familiam solus,ut poterat, alebat, mittit ad Hegionem, puellae cognatum, iubetque ei rem, ut erat, exponere. interea audie-rat Demea, suum quoque Ctesiphonem in raptioneaffuisse: iamque totus in fermento, ut aiunt, erat, cum eumSyrus, seruus uaferrimus, mendaciolum aspergit: ue-nisse quidem rure Ctesiphonem sed uenisse obiurga-tum Aeschinum, multa ei medio foro mala dixisse, deinde redijsse rus in praefecturam suam. lacrumare gaudio Demea, & gratulari sibi, quòd unum saltem habe-ret, in quo extaret paternae seueritatis exemplum. dumrus redit, incidit in Hegionem, à quo de constuprataper uim ab Aeschino Pamphila intelligit. denuo commotus, dum fratrem, ut in eum iram euomeret, quae-rit, obuium habuit mercenarium à uilla, ex quo sciscitatus de filio, accipit, non esse ruri. redit ad Syrum; aquo ei rursus nouum mendacium, uelut offa in os, nelatraret, obijcitur. quaerit, ubi fratrem reperire pos-set. id uero ita indicauit Syrus, ut infelix senex, dumillius uerbis fidem habet, nequicquam omne oppidumperreptauerit. interea Mitio omnium ab Hegione certior factus, ipsemet ad mulieres profectus, iacentesiam & afflictas erexerat, labantes & dubias confirmauerat, tristitia ac moerore confectas recreauerat, pollicitus, se Aeschino Pamphilam uxorem daturum. uenitDemea. clamor, iurgium, conuicia. etiam eo praesente,seruulus quidam Ctesiphonem per imprudentiam nominat. ille cum subito per uim in aedes irrupisset; quemiang
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten