Druckschrift 
Publius Terentius
Einzelbild herunterladen
 

ANNOTATIONESIta scripsit Muretus, ut non ad unum Cliniam, sedad plures referatur. Apud Nonium tamen etiam, in-simulat, legitur. Plautus Amphit. Nimis ecastor faci-nus mirum est, qui illi collibitum siet Meo uiro, sicme insimulare falsum facinus tam malum. pag.151.Periclum ex alijs facere, tibi quod ex usu.Huc pertinet illud Menandri.βλέπων πεπαί δευμ εἰς τὰ τῶν ἄλων κακά.Mala intuens aliorum doctus ego fui.Quam iniqui sunt patres.Miror inquit Muretus, quid sibi uoluerint, quiactus principium hoc loco fecerunt. cum enim Chre-mete solo ingresso domum, Clitipho in proscenio re-manserit, nemo profecto non uidet, eorum duntaxat,quibus comica ratio non penitus ignota est, non mo-do nouum actum, sed ne nouam quidem scenam hocloco esse posse.Nae ille facili me utetur patre.Ita legitur etiam in uetere Veneto: estque haec ueralectio facili me utetur patre, id est, facilem me & lenem patrem experietur: quod graecè dicitur, ῥα ὀνιπατρί ἤϛι χρησεται. Demosthenes Olynth. 1. ῥαονικαὶ πολυ ταπεινοτερῳ νὴν ἀν ἐχρωμεθα τῷ φι-Λί πτω. id est, faciliore iam et multo humaniore uteremur Philippo. Cicero Catili. 2. Locupletioribushis & melioribus ciuibus uteremur. Idem pro Sex.Roscio, Ne bestijs quoque, quae tantum scelus attigissent,immanioribus uteremur.

###