IN HEAVTON.Menedemus Chremeti, quanto sibi desiderio esset fi-lius: parum ut abfuerit, quin Chremes, cum primumde reditu Cliniae accepit, mitteret, qui ei nunciarent.continuit tamen se in diem posterum, quòd ita magise re illius fore censeret. Syrus, summa seruus & au-dacia, & astutia, qui Antiphilam tantum accersere iussus esset, etiam Bacchidem adduxit: erat haec meretrixprocax, potens, sumptuosa, nobilis, cuius se amorehaud ita pridem irretierat Clitipho. quo autem resChremetem lateret, hoc consilium capiunt, ut Bacchidem quidem amicam Cliniæ, Antiphilam uero unamde illius ancillis esse simulacrent. postridie mane Chremes ad Menedemum diluculo proficiscitur, & redijsseCliniam nunciat. ille gaudio amens, filium iamiam ui-dere, iamiam amplecti, iamiam ei se suaque omnia per-mittere cupiebat. at Chremes, caue, inquit, faxis: istocenim modo & te, & eum, & rem una perdideris tu-am. simul ei ostendit, quot incommoda capturus sit, sitam molli esse se, tamque infracto animo ostenderit. Cliniae amicam (eam enim Bacchidem existimabat) noniam pauperculam esse, aut paruo contentam, ut antea:sed sumptuosam, gemmis atque auro collucentem, cumfamilia numerosissima. una inquit, mihi nox tantumnon paupertatem attulit; nedum tu te censeas oneriferundo fore, si te illi perpetuo sumptibus suppedi-tare oporteat. quin tu ita potius agito. humane quidem& comiter excipito filium: istud tamen tam impotens il-lius desiderium occultum habeto. tum si ille, quod amicaedet,
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten