ARGVMENTVMsuperstitione, anulum de digito detractum suo, ius-sit, ut una cum puella exponeret. id, quod tum stultefactum uideri poterat, postea puellae saluti fuit. eiusenim anuli ope tandem agnita est à suis. anus acce-ptam puellam, Antiphilam nominat, educatque ut suam.eam, cum adoleuisset, annusque illius filia putaretur, Menedemi filius, Clinia perdite amare coepit; prope iamut pro uxore haberet. quod ubi resciuit pater, ita uiolenter tulit, ut filium, assiduitate iurgandi, clam, mi-litatum in Asiam abire coegerit. tum uero qui filijamorem iniquo animo tulerat, multo iniquiore eius-dem absentiam ferre coepit. Itaque ut de se supplici-um absenti filio daret, qui eum saeuitia sua exegissetex aedibus, aedes, suppellectilem, familiam uendit, praeter, qui serui ad opus ruri faciundum utiles erant: ingentemque sibi agrum comparat, ubi a prima luce adnoctem non seruos modo exerceret, uerum etiam, ho-mo sexagenarius, senectutem miseris modis excruci-aret suam profecto Clinia, Philtere, quae ut dixi, An-tiphilae putabatur mater, extremum uitae diem mor-te confecit. Clinia, cum iam menses tres abfuisset, ami-cae desiderio reuersus, non ausus est patri se in con-spectum dare, antiquam illius asperitatem ueritus: sedad Clitiphonem, Chremetis filium, diuertit; quicummagna ipsi à puero familiaritas intercesserat. Cli-tipho, sodalis reditu laetus, Syrum & Dromonem seruos (iam autem aduesperascebat) in urbem, ad accer-sendam Antiphilam, mittit. exposuerat eo ipso dieMene-
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten