ANNOTATIONES.ualuisset, poterat digitis, ut ille ait, et aure deprehendere, multum, ea mutatione facta, ad legitimam uer-sus mensuram desiderari. mouebat ipsa me quoque metri ratio: propino enim breuem habet primam sylla-bam, longam secundam. Martialis:Quod nulli calicem tuum propinas,Humane facis Herme, non superbe.ergo si quis id uerbum retineat, erit iambus in trochaico uersu: quod ita absurdum est, ualde ut mirer, quidadducere potuerit insigniter eruditum hominem Camerarium, ut affirmaret, id interdum fieri posse. nequetamen quicquam hoc loco mouere ausus essem sineueterum librorum testimonio. quatuor, cum haec scriberem, ad manum habebam calamo exaratos librosin ijs omnibus scriptum erat:Hunc comedendum & deridendum uobis praebeo.itaque sustinendam amplius sententiam non putaui:sed, omni dubitatione remota, reponendum id uerbum,quod & orationis concinnitas, & metri ratio, &tot librorum ueterum consentiens auctoritas com-probaret. ac fieri fortasse possit, ut quispiam, ne hancemendationem recipiat, Donati interpretatione mo-ueatur, qui hoc uerbum explicans, Facete, inquit, di-xit, ut parasitus, & quasi de conuiuio loqueretur. itaenim legendum est. sed eam ipsam si quis accurate consideret, uidebit, ad praebendi nihilo minus, quàm adpropinandi, uerbum posse accomodari. praebere enimapte admodum in epulis conuiuijsque dicitur. Cicero
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten