Druckschrift 
Publius Terentius
Einzelbild herunterladen
 

IN EVNVCH.quibus dam hic mendose legitur, quamuis utrunque steusitatum. Vt sint domi parata omnia.interpretes absque uerbo, omnia, legunt, ut sint do-mi parata. atque ita esse in manuscriptis testatur Ri-uius. Plautus tamen in Asinaria dixit, Quantum po-test, parata fac sint omnia. Cicero epist. 20. lib. 14.Fam. Ibi fac sint omnia parata. Georg. Fabric.Sce. 3. Ait rem diuinam fecisse. pag. 97.Riuius pronomen, se, recte sustulit: Goueanus ma-le, facere se, scripsit. Rem diuinam facere, & sacrifi-care idem significant. L. Plautum in initio Rudent.Misit porro orare.Misit orare, pro, misit, qui uel quae oraret. CiceroVerr. 2. Vt is quoque domum mitteret, qui uxori suaenuntiarent. Sic enim legendum, non, ut is quoque do-mum pueros mitteret. Idem Philip. I. Misi, pro amici-pag. 98.tia qui hoc ediceret.Malam rem abis hinc.Aliter, Malam rem hinc ibis: quod uersui meliusconuenit. Legitur etiam in quibusdam uetustis, Ma-lam in rem hinc abis? quod Goueanus recepit. Plaut.Scen.4.Captiuis, I in malam rem. ludis me.Heri aliquot adolescentuli.Apud Ciceronem lib. 18. Att. ita legitur, Heri ali-quot adolescentuli coimus in Piraeum. Varro li. 7. de lingua latina ad Marcellum sic dicit. Aut in extremum senarium totidem semipedibus adiectis fiat comicus quadratus, ut hic, Heri aliquot adolescentuli coimus in Piraeo.sie