ANNOTATIONESLolgius, & alij quidam, uenimus, legunt: Goueanusaduentamus. Vtriusque lectionis meminit Riuius.Concurrunt laeti mi obuiam.Magna uarietas in his duobus uersibus est. Muretus rationem secutus, uerba sic collocauit, ut sineduo iambici octonarij acatalecti. Cicero lib. I. de off.Minimeque artes probandae, quae ministrae sunt uolupatatum, Cetarij, lanij, coqui, fartores, piscatores, ut aitTerentius.Vt sibi liceret discere id de me.Sic Plautus Pœnulo, De te quidem haec didiciomnia.Si potis est.Sic in uetere Veneto, & alijs. In Phormione act.2. scen. 2. Si tibi placere potis est, mihi ut respondeas.In quibusdam est, Si pote.Viden' oſſum, & cibus quid faciat.Cum P. Bembus uir cum magna literarum intelli-gentia, & fidei plenus testatum reliquerit, in suo an-tiquißimo libro legi, Viden' oßum; recte Muretus fe-cit, qui hoc recepit; male illi, qui tanti uiri auctoritatem aspernati sunt. At Probus & Palaemon non pro-bant. Scio. sed num ideo negant à ueteribus usurpa-tum esse. Ne Charisius quidem id probat: & tamen eoGellium lib. 33. usum esse refert: sicut Priscianus Pacuuium & Accium. Est autem hic denominatio, inqua subiectum pro adiuncto usurpatur, ossum, procarne, quae oßi adhaeret & propinqua est: eam uerosuauiorem
(gnis)