ANNOTATIONES,Proin tu, dum est tempus-Muretus continuatam esse hanc Parmenonis ora-tionem non dubitat: ideoque interiecta personarum nomina sustulit. Totum locum eleganter expreßit Ho-ratius lib. 2. Sermonum, Sat. 3.Suspectiones, inimicitiae.Ita Goueanus. In alijs est, suspiciones, secunda producta, ut alibi.pag. 72.Egone illam? quae illum? quae me? quae non.Priscianus lib. 17. hanc orationem sic perficit, Egone illam digner aduentu meo, quae illum praeposuimihi? quae me spreuit? quae non suscepit heri? Inter-pres paulo aliter.Sentiet qui uir siem.Georg. Fabricius ex Palatino legit, sentiat. & scri-bit minitanti aptiorem esse modum potentialem, etempus praesens. Ita Cicero ad Brutum, Sentiat nec Se-natui consilium, nec populo R. deesse uirtutem.Et te ultro accusabis.Georg. Fabricius legit, accusabit, ut ad Thaidemreferatur.Indignum facinus.Aliter, ò indignum facinus: sed, ò, nisi absorbeatur,superest, & saepenumero intelligitur.Viuus uidensque pereo.Noue dictum & prouerbij more, quod est imita-tus Lucretius lib. 3. Mortua cui uita est prope iamkiuo atque uidenti. Cicero pro Quinctio, Huic aceibißimun
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten