ANNOTATIONESNam qui conflictat cum ingenijs eiusmodi. Sequentesduos uersus Goueanus se in exemplari uetusto itascriptos inuenisse testatur,Neq; commouetur animus in ea re, sciasTum iam ipsum habere posse suae uitae modum.Quid obstat.pag.7.In alijs est, Quid igitur obstat: ut sit primo locoproceleumaticus, & uerbum fiant in unam syllabamcontrahatur in metiendo, sicut facit Riuius.Beasti: metui à Chryside.In ueteri Veneto legitur. Beasti: hei metui. Habenteodem modo septem libri manuscripti Prisciani libreoctauo, ubi in impressis est, heu metui.Hic paruae consuetudinis causa.In ueteri Veneto est, hem, hic paruae consuetudiniscausa. non solum in contextu, uerumetiam in com-mentarijs.Quae ibi aderant, fortè unam.Sunt qui uocem, unam, tanquam superfluam reijci-ant. Sed cum ea sit in omnibus libris non solum Te-rentij: uerum etiam Prisciani, à quo bis hic locus citatur lib. 18. retinenda est, ut sit primo loco tribrachys,& quarto proceleumaticus.Accedo ad pediſequas.Hoc uocabulum unico sibilo recte scribitur etiamin antiquissimo libro Prisciani, qui in Corbeiensi bi-bliotheca fuit. In Pandectis Florentinis cap. 65. lib.31. legitur, Eadem sunt, lecticarijs aut pedisequis le-gatis.
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten