ANNOTATIONES.eum puerum Dauus, cum aliter nuptias disturbarenon posset, pro foribus aedium Simonis ab ancilla collocandum curat. in eum cum incidisset Chremes, & èPamphilo natum esse cognosset, rursum abducit ani-mum à nuptijs. turbae maximae concitantur: donec ad-uenit Crito Andrius, qui, quòd Chrysidi genere pro-ximus fuisset, ad cernendam illius haereditatem Athenas uenerat. eius interuentu Chremes filiam agno-scit. ita, summa omnium laetitia, Charino PhilumenaGlycerium Pamphilo nubit.ANNOTATIONES.. FR. FA.FLACCVS CLAVDII.Ita fecit Muretus, cum antea hic in omnibus lege-retur, Flaccus Claudij filius. Sed in caeterarum fabu-larum inscriptionibus libri antiqui uocem filius, nonhabent. Claudius etiam gentis nomen est, quo ueteres,cum pater alicuius notandus erat, usos non fuisse omnibus notum est. Addequòd hunc Flaccum, quisquisest, ciuem Romanum natum fuisse non est credibile,cum ignominiosa esset apud Romanos scenicorum ar-tificiorum tota fere tractatio: sed aut seruum alicuiusciuis R. aut certe libertum. Haec Muretus.CN. SVLPICIO.C. SVLPICIO scribendum. Nam in antiquisinscriptionibus hi Coss. an. DXXVII. ita nomi-nantur, C. SVLPICIVS. C. F. C. N. GALLVS, M.CLAVDIVS. M. F. M. N. MARCELLVS.Non
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten