Druckschrift 
Publius Terentius
Einzelbild herunterladen
 

scenica luxuria instituta est. eadem in luctuosis personis incuriam sui per negligentiam significant.Aulaea quoque in scena in terra sternuntur, quodvictus ornatus erat ex Attalica regia Romam usqueperlatus: pro quibus siparia aetas posterior accepit.est autem minutum uelum, quod populo obsistit, dumfabularum actus commutantur.Diuerbia histriones pronunciabant. Cantica uerotemperabantur modis, non à poeta, sed à perito artismusicae factis: neque enim omnia ijsdem modis in unocantico agebantur, sed saepe mutatis, ut significant quitres numeros in comœdijs ponunt: qui tres continentmutatos modos cantici illius. Qui huiusmodi modosfaciebant, nomen in principio fabulae & scriptoris,& actoris superponebant.Huiusmodi adeo carmina ad tibias fiebant, ut hisauditis multi ex populo ante discerent, quam fabulamacturi (scenici essent, quam omnino spectatoribus ipsisantecedens titulus pronunciaretur. Agebantur autemtibijs paribus, aut imparibus; & dextris, aut sinistris.dextrae autem tibiae sua grauitate seriam comoediaedictionem praenunciabant: sinistrae & serranae acumi-nis leuitate iocum in comoedia ostendebant. ubi autem dextra & sinistra acta fabula inscribe-batur, mixtim ioci & grauitatesdenunciabanotur.