Druckschrift 
Publius Terentius
Einzelbild herunterladen
 

habentur. & illic turbulenta prima, tranquilla ultimain tragoedia contrario ordine res aguntur: tum quodin tragoedia fugienda uita, in comoedia capessenda exprimitur. postremo quòd omnis comoedia de fictis estargumentis, tragoedia saepe de historica fide petitur.Latinae fabulae primo à Liuio Andronico scripta+ sunt ad cunctas res, etiam cum recentius idem poeta& actor fabularum suarum fuisset.Comoediae autem aut motoriae sunt, aut statariae,aut mixtae. motoriae turbulentae: statariae, quietiores:mixtae, ex utroque actu consistentes.Comoedia per quatuor partes diuiditur, prologum,protasin, epitasin, catastrophen. PROLOGVS est ue-lut praefatio quaedam fabulae, in quo solo licet praeterargumentum aliquid ad populum uel ex poetae, uelex ipsius fabulae, uel ex actoris commodo loqui. Pro-tasis, primus est actus, initiumque dramatis. Epitasis, incrementum, processusque turbarum, ac totius, ut ita di-xerim, nodus erroris. Catastrophe, conuersio rerumest ad iucundos exitus, patefacta cunctis cognitionegestorum.Comoedia est fabula diuersa instituta continens affectuum ciuilium, ac priuatarum rerum: qua discitur,quid sit in uita utile, quid contra euitandum. hanc Graeci sic definiere: κωμῳδ ἵα ὄστὶν ἰδιωτικῶν καὶ ττολιτικῶν τοραγμάτων ἀκίνδύωος ποφιοχὴ. Comœdiam esse Cicero ait, imitationem uitae, speculu consuetudinis, imaginem ueritatis. Comœdiae autem à more antiquo dictae, quia in uicis huiusmodi carmina initioage-c 5