Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
360
Einzelbild herunterladen
 

TERENTII.360Perturbati est animi, caput orationis non inueni-reposse.Vultus est animi index atque adeo speculum.Iuxta fortunam animus mutatur.Prudentis & boni est obscoena posse celare.Non omnia seruis, qui ut plurimum futiles sunt,credenda sunt.ACTVS TERTII SCENAE IIIIPERIOCHA I. C.Seruile colloquium & ablegatio Parmenonis. Parmeno morosus, Sosia uanus, Pamphilus cautus.PARMENO, SOSIA, PAMPHILVS.Iambici senarij.In tu tibi hoc incommodum euenisse iter?So. Non hercle Parmeno uerbis dici potestTantum, quàm re ipsa nauigare incommodum est.pa. Ita ne est? So. o fortunate, nescis quid maliPraeterieris, qui nunquam es ingressus mare.Nam alias ut omittam miserias, unam hanc uideDies triginta aut plus eo, in naui fui,Cum interea semper mortem expectabam miser:Ita usque aduorsa tempestate usi sumus.par. Odiosum. So. haud clam me est: denique hercleaufugerimPotius, quam redeam, si mi redeundum sciam.par. Olim quidem te causae impellebant leues,Quod nunc minitare facere, ut faceres Sosia.Sed