Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
355
Einzelbild herunterladen
 

HECYRA375par. Non uisas, nec mittas quidem uisendi causa quemquam.Nam qui amat cui odio ipsus est, bis facere stulteduco:Laborem inanem ipsus capit, & illi molestiam affert.Tum autem filius tuus introijt uidere, ut uenit, quidagat.S. Quid ais? an uenit Pamphilus? Par. uenit. S. dijs gra-tiam habeo.Hem, istoc uerbo animus mihi redijt, & cura ex cor-de excessit.par. Iam ea te causa maxume huc nunc introire nolo:Nam si remittent quippiam Philumena dolores.Omnem rem narrabit, scio, continuo sola soli,Quae inter uos interuenit, unde ortum est initiumiræ.Atque eccum uideo ipsum egredi: quàm trist' st. So. omi gnate.Pa. Mea mater, salue. S. gaudeo uenisse saluom. saluanPhilumena est? Pam. meliuscule est. S. utinam istuc itadij faxint:Quid tu igitur lacrumas? aut quid es tam tristis? Pa.recte mater.S. Quid fuit tumulti? dic mihi: an dolor repente in-uasit?Pam. Ita factum est. So. quid morbi est? Pam. febris. So.quotidiana? Pam. ita aiunt.Isodes intro, consequar iam te mea mater. So. fiat.

.