Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
351
Einzelbild herunterladen
 

HECYRA351Nam uos omnes, quibus alicunde aliquis obiectus elabos,Omne quod est interea tempus, prius quàm id resci-tum est, lucro est.Par. At sic, citius qui te expedias his aerumnis, repe-ries.Si non redijsses, hae irae factae essent multo amplioresSed nunc aduentum tuum ambas Pamphile scio reuerrituras.Rem cognosces, iram expedies: restitues rursum ingratiam.Leuia sunt haec, quae tu pergrauia esse in animum in-duxti tuum.Pam. Quid consolare me? an quisquam usquam genti-um est aeque miser?Prius quàm hanc uxorem duxi, habebam alibi animumamori deditum:Iam in hac re ut taceam, cuiuis facile scitu quàm fue-rim miser.Tamen nunquam ausus sum recusare eam, quam miobtrudit pater.Vix me illinc abstraxi, atque impeditum in ea expe-diui animum meum:Vixque huc contuleram, hem noua res orta est, porroab hac quae me abstrahat.Tum matrem ex ea re me aut uxorem in culpa inuenturum arbitror:Quod cum ita esse inuenero, quid restat, nisi porro