Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
347
Einzelbild herunterladen
 

HECYRAACTVS SECVNDI SCENAE IIPERIOCHA I. C.Senum colloquium. Phidippus mansuetus. Lacheatis ethos difficilius.PHI DIPPVS, LACHES,SOSTRATAIambici octonarij catalectici.Tsi scio Philumena meum ius esse, ut te cogam,Quae ego imperem facere: ego tamen patrioanimo uictus faciamVt tibi concedam, neque tuae libidini aduorsabor.L. Atque eccum Phidippum optume uideo: ex hoc iamscibo, quid sit.Phidippe, esse ego meis omnibus scio me apprime ob-sequentem:Sed non adeo, ut facilitas mea illorum corrumpatanimos.Quòd si tu idem faceres, magis in rem & nostram,& uostram id esset.Nunc uideo in illarum potestate esse te. P. eia uero.L. Adij te heri de filia: ut ueni, itidem incertum amisti.Haud ita decet, si perpetuam uis esse affinitatem hanc,Celare te iras. si quid est peccatum à nobis, profer:Aut ea, refellendo, aut purgando uobis corrigemus,Te iudice ipso. sin ea est causa retinendi apud uos,Quia aegra est: te mi iniuriam facere, arbitror Phi-ppe,