HECYRAPa. Aedepol te desiderium Athenarum arbitrorPhilotium cepisse saepe, & te tuumConsilium contempsisse. Ph. non dici potestQuàm cupida eram huc redeundi, abeundi à milVosque hic uidendi, antiqua ut consuetudineAgitarem inter uos libere conuiuium:Nam illi haud licebat nisi praefinito loquiQuae illi placerent. Pa. haud opinor commodeFinem statuisse orationi militem.Ph. Sed quid negoti hoc? modo quae narrauit mihiHic intus Bacchis? quod ego nunquam credidiFore, ut ille hac uiua posset animum inducereVxorem habere. Pa. habere autem? Ph. eho tu, an nonhabet?Pa. Habet, sed firmae hae uereor ut sint nuptiae.Ph. Ita dij deaeque faxint, si in rem est Bacchidis.Sed qui istuc credam ita esse? dic mihi Parmeno.Pa. Non est opus prolato: hoc percontarierDesiste. Ph. nempe ea causa, ut ne id fiat palam.Ita me dij bene ament haud propterea te rogo, utHoc proferam, sed tacita ut mecum gaudeam.Pa. Nunquam dices tam commode, ut tergum meumTuam in fidem committam. Ph. ah noli Parmeno:Quasi non tu multo malis narrare hoc mihi,Quàm ego, quae perconter, scire. Par. uera haec prae-dicat:Et mi illud uitium maximum est. si mihi fidemDas te tacituram, dicam. Ph. ad ingenium redis-Fidem
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten