Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
337
Einzelbild herunterladen
 

HECYRAACTVS PRIMI SCENAE PRIMAEPERIOCHA I. C.Parasceue occasionis, qua exponatur argumen-tum fabulae adhibitis duabus personis protaticis. Syraethos prauum & turpe: Philotidos commodius.PHILOTIS, SYRA.Iambici senarij.ER pol quàm paucos reperias me-retricibusFideleis euenire amatores Syra.Vel hic Phamphilus iurabat quosties Bacchidi,Quàm sancte, ut quiuis facile pos-set credere,Nunquam illa uiua ducturum uxorem domum:Hem duxit. Sy ergo propterea te seduloEt moneo, & hortor, ne cuiusquam misereat,Quin spolies, mutiles, laceres, quemquem nacta sis.Ph. Vtin' eximium neminem habeam? Sy. neminem:Nam nemo illorum quisquam, scito, ad te uenit,Quin ita paret sese, abs te ut blanditijs suisQuam minimo pretio suam uoluptatem expleat.Hiscine tu amabo non contra insidiabere?Ph. Tamen eandem pol esse omnibus iniurium est.Sy. Iniurium est autem ulcisci aduorsarios?Aut qua uia captent te illi, eadem ipsos capi?Ehen