Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
335
Einzelbild herunterladen
 

PROLOGVS335Alias cognoſtis eius: quaeſo hanc noſcite.Orator ad uos uenio ornatu prologi.Sinite exorator sim, eodem ut iure uti senemLiceat, quo iure sum usus adolescentior,Nouas qui exactas feci ut inueterascerent,Ne cum poeta scriptura euanesceret.In his, quas primum Caecilij didici nouas,Partim sunt earum exactus, partim uix steti.Quia scibam dubiam fortunam esse scenicam,Spe incerta, certum mihi laborem sustuli.Easdem agere coepi, ut ab eodem alias disceremNouas studiose, ne illum ab studio abducerem.Perfeci, ut spectarentur. ubi sunt cognitae,Placitae sunt. ita poetam restitui in locum,Prope iam remotum iniuria aduorsariumAb studio, atque ab labore, atque ab arte musica.Quòd si scripturam spreuissem in praesentia, &In deterrendo uoluissem operam sumere,Vt in otio esset, potius quàm in negotio:Deterruissem facile, ne alias scriberet.Nunc quid petam, mea causa, aequo animo attendite.Hecyram ad uos refero, quam mihi per silentiumNunquam agere licitum est, ita eam oppreßit cala-mitas.Eam calamitatem uestra intellegentiaSedabit, si erit adiutrix nostrae industriae.Cum primum eam agere coepi, pugilum gloria,Eunambuli eodem acceßit expectatio:Comi-