Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
329
Einzelbild herunterladen
 

PHORMIO329Huic credam, qui nil dixit? Ph. delirat miserTimore. Na. non pol temere est, quod tu tam times.Ch. Ego timeo? Ph. recte sane: quando nihil times,Et hoc nihil est, quod dico ego, tu narra. De. scelus,Tibi narret? Ph. eho tu, factum est abs te seduloPro fratre. Na. mi uir non mihi narras? Ch. at. Nau.quid at?Ch. Non opus est dicto. Ph. tibi quidem: at scito huieopu'st.In Lemno. Ch. hem quid ais? D. non taces? Ph. clam tech. hei mihi.Ph. Vxorem duxit. Na. mi homo dij melius duint.Ph. Sic factum est. Na. perij misera. Ph. & inde filiamSuscepit iam unam, dum tu dormis. Ch. quid agimus?Na. Pro dij immortales, facinus indignum, & malum.Ph. Hoc actum est. Na. an quidquam hodie est factumindignius?Qui mi, ubi ad uxores uentum est, tum fiunt senes.Demipho, te appello: nam me cum hoc ipso distaedetloqui.Haecine erant itiones crebrae, & mansiones diutinaeLemni? haeccine erat, quae nostros fructus minuebat,uilitas?De. Ego Nausistrata esse in hac re culpam meritamnon nego,Sed eam, quae sit ignoscenda. Ph. uerba fiunt mortuo.De. Nam neque neglegentia tua, neque odio id fecittuo.Vino