TERENTII.312Effutiretis, atque id porro aliquà uxor mea rescisceretSo. Hem istoc pol nos te hic inuenire miserae nunquampotuimus.Ch. Eho dic mihi, quid tibi rei est cum familia hac,unde exis? aut ubiIllae sunt? So miseram me. Ch. hem quid est? uiuunt ne?So uiuit gnata.Matrem ipsam ex aegritudine miseram mors conse-cuta est.Ch. Male factum. So. ego autem, quae essem anus deserta, egens, ignota,Vt potui uirginem nuptum locaui huic adolescenti,Harum qui est dominus aedium. Ch. Antiphoni ne? S.hem isti ipsi. Ch. quid?Duas ne is uxores habet? So. au obsecro, unam ille quidem hanc solam.Ch. Quid illa altera, quae dicitur cognata? So. haec er-go est. Ch. quid ais?So. Composito est factum, quo modo hanc amans ha-bere possetSine dote. Ch. dij uostram fidem, quam saepe fortè temereEueniunt, quae non audeas optare? offendi adueniens,Quicum uolebam, atque ut uolebam, conlocatam filiam.Quod nos ambo opere maximo dabamus operam, utfieret,Sine nostra cura maxuma, sua cura haec sola fecit.So. Nunc quid facto est opus, uide. pater adolescentisuenit,EumqX 2
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten