Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
290
Einzelbild herunterladen
 

TERENTII.290Cuius de stultitia dici, ut dignum est, non potest.pn. At tu, qui sapiens es, magistratus adi,ludicium de eadem causa iterum ut reddant tibi:Quandoquidem solus regnas, & soli licetHic de eadem causa bis iudicium adipiscier.De. Etsi facta mihi iniuria est, ueruntamenPotius quàm lites secter, aut quàm te audiam,itidem ut cognata si sit, id quod lex lubetDotem dare, abduce hanc, minas quinque accipe.Ph. Ha, ha, hae, homo suauis. De. quid est? num iniquompostulosAnne hoc quidem ego adipiscar, quod ius publicumPh. Ita ne tandem quaeso, ciuem ubi abusu sis,Mercedem dare lex iubet ei, atque amittere; an,Vt ne quid turpe ciuis in ſe admitteretPropter egestatem, proxumo iussa est dari,Vt cum uno aetatem degeret, quod tu uetas?De. Ita, proxumo quidem: at nos unde? aut quam obrem? Ph. ohe,Actum, aiunt, ne agas. De. non agam? imo haud desi-nam,donec perfecero hoc. Ph. ineptis. De sine modo.ph. Postremo tecum nihil rei nobis Demipho est:Tuus est damnatus gnatus, non tu: nam tuaPraeterierat iam ducendi aetas. De. omnia haecIllum putato, quae ego nunc dico, dicere:Aut quidem cum uxore hac ipsum prohibebo domoGe.