TERENTII.288Ph. Quia egens relicta est misera, ignoratur parens,Neglegitur ipsa: uide, auaritia quid facit.ce. Si herum insimulabis auaritiae, male audies.De. O audaciam; etiam me ultro accusatum aduenit.Ph. Nam iam adolescenti nihil est quod succenseam,Si illum minus norat: quippe homo iam grandior,Pauper, cui opera uita erat, ruri fereSi continebat: ibi agrum de nostro patreColendum habebat: saepe interea mihi senexNarrabat, se hunc neglegere cognatum suum:At quem uirum? quem ego uiderim in uita optimum.Ge. Videas te, atque illum, ut narras. Ph. abi in malamcrucem:Nam ni ita eum existumassem, nunquam tam graueisOb hanc inimicitias caperem in uostram familiam,Quam is aspernatur nunc tam inliberaliter.Ge. Pergin' hero absenti male loqui impurißime?Ph. Dignum autem hoc illo est. G. ain tandem carcersD. Geta.Ge. Bonorum extortor, legum contortor. D. Geta.Ph. Responde. Ge. quis homo est? ehem. D. tace. Ge, absenti tibiTe indignas, ſeq́; dignas contumeliasNunquam cessauit dicere hodie. D.ohe, desine:Adolescent, primum abs te hoc bona uenia peto,Sitibi placere potis est, mihi ut respondeas:Quem amicum tuum ais fuisse istum, explana mihi,Et qui cognatum me sibi esse diceret.Ph.
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten