Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
281
Einzelbild herunterladen
 

PHORMIO.281Demiror. Ge. alqui repperi iam aliud cura. De. an nehoc dicent mihi?Inuitus feci: lex coegit. audio, & fateor. Ge. placetDe. Verum scientem, tacitum causam tradere aduer-sarijs,Etiam ne id lex coegit? Ph. illud durum. Ge. ego ex-pediam: sine.De. Incertum est, quid agam, quia praeter spem, atqueincredibile hoc mihi accidit.Ita sum iritatus, a nimum ut nequeam ad cogitanduminstituere.Quamobrem omnes, cum secundae res sunt maxume,tum maxumeMeditari secum oportet, quo pacto aduorsam aerum-nam ferant:Pericla, damna, exilia peregre rediens semper cogi-tet.Aut filij peccatum, aut uxoris mortem, aut morbumfiliae:Communia esse haec, fieri posse: ut ne quid animo sitnouum:Quidquid praeter spem eueniat, omne id deputare ese in lucro.Ge. O Phaearia, incredibile est, quanto herum antecosapientia.Meditata mihi sunt omnia mea incommoda: herus siredierit,Molendum usque in pistrino: uapulandum: habendaecom-