Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
279
Einzelbild herunterladen
 

PHORMIO.dum. An. quid si sic? Ge. sat est:Hem istuc serua, & uerbum uerbo, par pari ut re-spondeas,Ne suis te iratus saeuidictis protelet. An. scio.Ge. Vi coactum te esse inuitum, lege, iudicio: tenes?Sed quis hic est senex, quem uideo in ultima platea?An. ipsus est.Non possum adesse. Oe. ah quid agis? quò abis Anti-pho? mane,Mane inquam. Ant. egomet me noui, & peccatummeum:Vobis commendo Phanium, & uitam meam.Ph. Geta, quid nunc fiet? Ge. tu iam lites audies:Ego plectar pendens, nisi quid me fefellerit.Sed quod modo hic nos Antiphonem monuimus,Id nosmet ipsos facere oportet Phaedria.Ph. Aufer mihi oportet: quin tu, quod faciam, imperaGe. Meministin olim ut fuerit uostra oratioIn re incipiunda ad defendandam noxiam?Iustam illam causam, facilem, uincibilem, optumam.P. Memini. G. hem nunc ipsa est opus, aut, si quid potestMeliore, & callidiore. Ph. fiet sedulo.Ge. Nunc prior adito tu: ego in inſidijs hic eroSuccenturiatus, si quid deficies. Ph. age.THESES ETHICAE.1 Male sibi conscij perturbatissimi sunt.2 Dies reuelat omnia. Nam nihil tam occultum,quod dies non patefaciat.Tam

Kr.